Ausiàs
March
(València, 1400
- 1459)
«VT
TAURUS...»
«ET
UENTOS ET UELA SIMUL MEA UOTA CAPESSUNT,...»
«QUAE
MIHI CONTINGENT, IAM FATIS TRADITA LINQUO,...»
«O
MISERI, QUOS TERRA TEGIT SUB UULNERE AMORIS,...»
«CONCUSSUS
CERUUS NON SIC FONTEM APPETIT IPSUM,...»
«INGENS
POENA QUIDEM EST, QUAM UIX DABIT EXCITA LINGUA,...»
«CANTABER
AEGROBAT QUI PER GERMANICA RURA...»
¯
«VT TAURUS...»
Vt taurus deserta petit,
fugit undique campos,
eius cum similis cogit adire iuga,
nec redit ipse tamen quin
sumat corpore uires
illum ut peruincat qui hunc cito deseruit,
sic a te tandem uel longius
ire decebit
uultus uimque meam perdidit inde tuus;
non redeam, donec dimisero
corde timorem
aufert qui ui acri gaudia nostra sua.
.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯
«ET UENTOS ET UELA
SIMUL MEA UOTA CAPESSUNT,...»
Et uentos et uela simul
mea uota capessunt,
dum currunt dubium saepe per aequor iter;
aduerso perflant flatu
Boreasque Notusque
atque illis Zephyrus debet inesse in opem
et socio flatu Graecus
fluit Aeolus Austro
atque Aquilonis opus uel sine fine terunt,
flatibus ut iunctis trudunt
mare fluctibus altum,
ut cuncti reditum conficiantque meum.
bulliet et pelagus ueluti
super igne lebetes
et speciem amittet aequoris ipse color
et, quod sub dorso ducet,
temnetque premetque,
non ullo uellet uel remanere die;
et magni et parui percurrent
aequora pisces
et quaerent nimium concaua saxa sibi
et mare, quo uiuunt fluctu
ducente, sequentur,
in terram, ut uiuant, denique desilient.
alta uiatores fundant in
sidera uota
ceratasque dabunt numinibus tabulas;
tunc timor educet quidquid
uel forte latebit,
quae quis fassus erit, nec quoque uota cadent!
semper eris mecum uel sub
discrimine rerum,
uota Deo faciam, qui sibi nos tenuit,
ut minuam nullis uel iam
mea corda periclis
et toto praesens uel tibi tempore ero.
mortem autem timeo, ne
absim tibi uictus ab illa,
uulnere nam mortis deperit omnis amor,
sed mea, uix credam, sic
semper maxima uota
deficiant unquam morte secante uices;
ast ego nempe tuum paruum
saepe horreo amorem,
ne, ut moriar, subsit immemor ipse mei;
haec dum forte puto, mundi
mihi gaudia mitto,
dum uiuis, quoniam non puto et haec fieri.
post mortem mecum nullis
amor artibus adsit
me et totum pariter deterat ira ferox
atque etiam inuitus mundi
huius compita linquam
atque odium fuerit mi mea damna tuum;
Iuppiter omnipotens, cur
fine cupido uetatur,
circa illum quoniam solus ubique forem,
et scirem quantus tuus
adsit corde cupido,
uenturi horrescens saeua pericla mali.
ille ego sum cunctis uere
supremus amator
post illos uitam queis deus ipse scidit
et, quia uiuo quidem, nunquam
mea pectora maerent
ac mortis duro corda dolore cadant;
siue neci aut uitae ueneris
iam robore subdor,
sed fatum ob nostrum sors mea cuncta uetat:
totum conuulsum disiecto
et cardine uitae
me inueniet toto corde sed hic humilem.
in magnos timeo me uitae
obtrudere sumptus,
hanc spem quae est nostris saepe medela malis,
uitam namque mihi diuelli
exhorreo semper,
quod nimis ipse et amem, quod, precor, hinc pereat;
non igitur praestare fidem
quis debet ubique,
praeter me solum quem uel amabit adhuc:
quae sit uis eius, factis
sine fine patebit,
at factis stabunt uel mea dicta meis.
Hoc, Amor, inspicio propter
tua robora dura
qua parte ignorans sit mihi uis grauior:
teque ille agnoscit qui
te aut ignorat ubique,
es quoniam cunctis alea ut ipsa leuis.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯
«QUAE MIHI CONTINGENT,
IAM FATIS TRADITA LINQUO,...»
Quae mihi contingent,
iam fatis tradita linquo,
arbitrio quoniam priuor ubique meo,
mens periit, ueniam cui
non dat Iuppiter altus,
principio quoniam deperii penitus;
non patitur tempus freno
ut uis decidat acta,
aegrotat noster uulnere sensus adhuc,
illuc progredior quo duci
denique nollem
et nil quod facio, dat bona grata mihi.
ut uis nulla subest homini,
quem morbus adurit,
ut pede surrexit protinus ipse suo,
utque locum petiit, quo
tandem tendere tentat,
aut cadit aut flexa fert sua membra uia,
sic ego, qui nunquam, quod
gratum est, exequor ipse
et sensus nostra iam ratione ruit,
cui si grata fero, penitus
mea gaudia perdo,
quantum a me cernes, hoc sine corde geri.
ut uentis nauis toto datur
aequore uelox,
donec tunc nautas flatibus incutiunt,
iam tunc nauis iter pelago
confecit acerbo
signo quo iacuit uel quoque pressa prius,
sic ego, nam mentis turbatae
robora quassa
pugnam cum toto corpore semper habent,
praefinire quidem non audeo
praelia dira:
tempora dum languent, uel mea uota sequor.
tempus praeteriit quo uixi
plenus amore,
etsi omni sensi tempore damna sua,
mixto autem sensu sub robore
semper amaro:
me ut regem uidi, ductus ab obsequio;
laetabar damnis, nunquam
bona commoda sumens,
etsi non damnum prouenit absque bono,
plusquam forte mori semper
detorqueor illis
qui mala non cohibet, huic mala uita subest.
o amor, in pectus qui iam
tua robora fundis,
sic ut uix possim me obicere ipse tibi!
a me exi, quoniam nullo
oblectamine perstas
nec pectus perstas iussibus inde tuis!
ne in me propellas tandem
tua corda superba!
linque hunc qui semper te negat ut dominum!
quis motus tantos peruincet
corde dolores
et bona facta aufert quae mihi demit atrox?
hoc factum finis non occupat
undique iustus
et praesens multa tristitia premitur,
uenturo ex damno feruescens
prouenit ista
quod saepe ante oculos seruus ubique gero;
hoc tolerabo quidem, si,
cordis pondere multo,
quam colo, pro me etiam uel mea damna uehit:
nil prodest sine poena
acri doluisse uicissim,
mors ergo haud suberit iam sine delitiis.
Flos inter spinas, sunt
grandia gaudia nostra,
dum non mente puto quae poteras facere:
quodquod factum extat semper
prope robora sumo,
si sensus caecos grandia uota regunt.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯
«O MISERI, QUOS
TERRA TEGIT SUB UULNERE AMORIS,...»
O miseri, quos
terra tegit sub uulnere amoris,
queis ictus diro corda cruore premit,
et qui flammanti uoluerunt
pectore nympham,
uos precor, immemores denique ne este mei!
crinibus effusis lacrimas
effundite tristes,
abscissis sinibus ducite corda nimis,
ut me etiam aurata uicit
uenus alta sagitta,
qua cunctos multo uulnere uincit amor!
uulnera sunt ueneris tribus
ardua sensibus ipsa
quae, quae dimittit, tristia tela docent,
cogitur ast ictus sensu
tolerare perempto
poenam ictus, ueluti uulnus atrox fuerit;
e plumbo atque auro sunt
quae sua tela refundit
argenti et clara sunt quoque cuncta niue;
quodque suum mittit concussis
sensibus ictum,
diuersa ut cuiuis uis ubicumque subest.
tempore praeterito, cum
regna Cupido premebat,
aurea mittebat tela supremus amor,
meme disiecit telum in
me torsit et unum,
quo perii et uitam temnere constituo;
talibus at telis multi
periere uicissim,
non habet infligat quae fera bella necis;
argenti telis solum sua
signa resumit,
non ictus tandem cogitur inde mori.
plumbea tela hodie toto
iacit ipse lacerto,
uiribus haud horum diffluit ipse cruor,
quare amor, ut cernit sic
tandem debile robur,
arcum perfregit, gaudia sola manent;
ad pacemque uocat nec ficto
pectore cunctos,
quisque potest quoniam crine coactus agi,
utque illum fugiant, non
est iam scandere turres,
eius nam robur funditus ima tenet.
ecce at ego maneo morti
finisque superstat,
pax eius substat praelia dura mihi:
si illa at pugnaret per
quam me depulit ictu,
pace essem et seruus subditus ipse forem;
pace omnes florent, bello
solum horreo solus,
cessauit quoniam bella mouere uenus;
uulnera me lacerant, non
est mihi tuta medela,
nam quam mente colo non mea damna dolet.
Stulte amor, inquirit qui
uel tua gaudia caeca,
falsa sede quidem uel sibi fundat opes,
quare mens nullo laetatur
numine secum,
mens nisi uero quidem non amat ulla nihil.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯
«CONCUSSUS CERUUS
NON SIC FONTEM APPETIT IPSUM,...»
Concussus ceruus non sic
fontem appetit ipsum,
ceu ego iam cupio semper adesse tibi,
et requiem ingentem ducunt
quam gaudia summa,
hoc solum possum ponte subire mihi;
tarda est illa dies quam
tantis uiribus opto,
emi quam multo saepe dolore meo,
et cito uel tarde uenturam
hanc arbitror esse,
si mors fortassis non secat ipsa uiam.
spe labi haud possum certumque
relinquere donum,
nam te sic cupio maius ut omne bonum;
te peto, nam nullis in
me te concito telis,
dum tua donentur pectora cara mihi;
mens si uel paruo secedit
tempore nostra
pectus uel nobis credere adesse tuum,
hoc sine non possum desumere
gaudia laeta,
sed, si uiuit adhuc, iam cito morte ruet.
ante oculos uideo poenarum
culmina montis
casibus et nostris munera firma fero,
et meus altus amor poterit
depellere cuncta,
si tuus estque meus nec mihi mons ut adest;
ille ut descendet, noster
labetur et idem,
si cadit ex alto, uulnera magna feret,
extremum quoniam extremo
dum traditur ipsi,
sorti infelici non bona dat miseri.
saepe Deum quocumque die
precor undique summum,
cuius causa quidem uel tibi maior adest,
solum ut forte meo sensus
tuus aster amori,
et precor ut uires iam tibi donet amor;
extremisque adero, si praestitit
ista cupido,
si, quo in te sedeat, inuenit ille locum;
multa sede quidem in nobis
furor assidet eius,
pugna etiam perstat, nolumus arma tamen.
atque tuos casus timeo
uel noscere quosdam,
nam dubito ne illis stet tuus altus amor;
haec quoniam ignoro, multo
est mea uita dolore:
nescio quod seruem semper ab igne latus;
in te non equidem mea gaudia
plena supersunt,
etsi plena uelis protinus esse mihi;
consilium inuitum tua corda
cupidinis urgent,
inque illo et tecum stant mea tuta bona.
ne timeas nostram cuncta
haec depellere mentem
et uarium nostri cogere cordis opus,
seruitiis etenim committent
robora firma:
tales nam seruos maximus optat amor;
si inuidiam tantis sentis
sermonibus ullam,
semper amore cares, quod uelit et dubitas,
hic quem morbus agit, stabili
non sede uagatur,
atque putas motus esse tibi requiem.
si tibi non fidis, uel
quantum pectore polles,
hunc zelum rigidum dat mihi tantus amor;
corporis atque tui haud
timeo uel denique uires,
ne in me quid facerent quod daret inde necem;
pectus amo saltem quod
uel mea pectora tangat,
nam timeo te altum semper amare Deum;
delitiisque tuis crescunt
mea damna uicissim,
si ipsa doles, damno laberer ipse tuo.
Praecipuum ut donum, finem
a te separo nostrum,
praesenti nimium laetor ut ipse die;
si uel praesenti fortunae
maereo casu,
in me iam casus denique nullus erit.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯

«INGENS POENA
QUIDEM EST, QUAM UIX DABIT EXCITA LINGUA,...»
Ingens poena quidem est,
quam uix dabit excita lingua,
qui moritur, nescit dum loca quae ipsa petit:
nescit forte Deus, si ipsum
deducet in astra
aut ipsum infelix iam sibi Pluto trahat;
sic similem poenam sumit
modo spiritus ipse,
de te nam ignorat quid Deus instituit;
damna tua atque bona hic
iam uel mihi dantur ubique,
quidquid et accipies, hoc tolerabo quidem.
tuque, anima, hic perstas
quae iam diuisa uicissim
corpore ab illius quam mihi semper amo,
me aduerte affectu uehementer
inesse perustum,
sit dubito an tecum fas mihi posse loqui;
sedes in qua extas, mentem
mihi uertet ubique
dicere quod uolui tollet et ipsa mihi:
gaudia, tristitiam per
te mihi detuli acerbam,
in te est quam poterat uel Deus ipse dare.
non iam forte manus supplex
ad sidera tollam,
illi nam euenit, quod fieri poterat:
at si habitat caelum, nullus
bona dicet opima
et, si habet hanc Orcus, sunt nihil inde preces;
quod si ita persistit,
me totum spiritus angat,
si in nihil at rediit quod penitus fueram,
per me praecipue si in
tali sede superstat,
non tantus quatiat iam mea membra dolor.
nescio quid dicam, satior
iam pectora dictis:
si clamo aut taceo, nullus in orbe placet,
si puto, si gradior, tempus
tunc praeterit omne:
quidquid ago, ante ipsum tunc doleo ipse prius;
laetitiae amissae non denique
lugeo damnum,
tantus adest eius mi timor inde mali:
omne malum est minimum,
durat nisi semper in aeuum,
quod timeo, tandem ne mihi deficiat.
at mortale malum plus est
quam horrore relictum
pars atque aufertur, par quia semper adest;
o dolor, in nostros insurge
asperrime sensus
inque animum immemorem sis mihi iam clipeus;
corda premit mentemque
iacit sensusque refundit,
me non defendit uel satur ipse nimis,
tot damnis me urget, quae
quisquis denique plangat,
et, quantum ipse potes, uim mihi trade tuam!
Si nil iam te, anima, accepto
sub robore seruat,
morem communem denique scinde necis
atque redi in mundum quid
sisque ostende uicissim;
aspectusque tuus non mi erit ipse stupor.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯
«CANTABER AEGROBAT
QUI PER GERMANICA RURA...»
Cantaber aegrobat
qui per Germanica rura
nec morbi uires indicat ille sui,
non illi medicus medicamina
tradet aperte
Hispani saltem insit et ille soli,
qui uires morbi et casum
cognouerit acrem
et melius noxae senserit inde situm;
talis ego substo, peregrina
in iugera missus,
nam, nisi tu, solum non dabit alter opem.
uidi oculos tanto armatos
sub robore, possent
offere ut uitam cogere et inde mori,
mecum et perpendens in
me tot robora uidi
ut seruus fierem subditus ipse domi,
et faciem uidi, audiui
sed denique uocem
corporis egregii pectoris atque trucis,
quae armatum quemuis subito
uel uincere posset,
cui uel nullo ictu subdor ubique suus.
ut puer assuetos qui scit
percurrere calles,
sicut ab aetatis uiribus ire potest,
si inter saxa quidem uestigio
figere sentit,
it trepidus tutum nec scit habere pedem,
recta ire haud ualuit cernens
uestigia nulla
gressibus et planum currere nescit iter,
ignorat reditum tutum fuit
unde reductus
nec per se talem finiet ipse uiam.
sic oculi nunc forte mei
haec fecere pericla
illorum et secum lumina mixta ruunt,
ast ego perpetior nec possum
tendere contra,
delitiis quoniam stat lita poena mihi;
me nam quaerit amor, me,
me fortuna repellit
uis mea nec tantis hostibus ulla subest,
in mundo uitam nullam sine
amore capessam,
dices ergo mihi quid mihi nunc uidear.
dum uigilo, dum somnus
adest, mente undique surgo
et meditor ualeat num sibi si quis amat,
quo plura inuenio, in peius
tunc decido semper
mente mea in stultas quae me agit inde uias,
hoc sic est ingens, –nullo
nam amo denique fuco,
ut sunt uerba eius, uultus ut ipse micat–,
ut non sit tantum Gallorum
sceptra tenere
uel moriar subito si modo fingo mea.
atque odium nunc forte
tuum mihi tradit amorem
atque oculi clipeum luce scidere tui,
mens mea, dum languet,
toto me robore pressit,
carcere concludor, horreo tela tua
et tua iam facies cohibet
mea pectora pulchra,
cogitur ut nullo robore noster amor:
ardeo namque hieme, aetatis
sed frigeo caelo
duram et componunt tanta pericla necem.
Pulchra mihi et prudens
mihi, ceu nihil omnia substant,
a me te ut uideo longius ire nimis,
nam prope te referet iam
nil mala tempora nobis,
longe a te inuenio nam bona nulla mihi.
Translated
by Vicent Mariner, 1633
M. A. CORONEL,
L'Ausiàs
March llatí de l’humanista Vicent Mariner,
Ed. Alfons
el Magnànim (IVEI), València, 1997
¯

|
|