Jacint Verdaguer
LA IL·LUSTRACIÓ POÈTICA METROPOLITANA & CONTINENTAL
Plurilingual Anthology of Catalan Poetry
Lingua Latina

 
Jacint Verdaguer
(Folgueroles, 1845 - Barcelona, 1902)


CHORUS INSULARUM GRAECIAE
DELOS
SICILIA
LESBOS
CARMEN MAIORICAE

¯


















 
 

CHORUS INSULARUM GRAECIAE

 
Immensos laxosque aditus turgentibus undis
Herculei ora freti pandunt; et petrea moles
Duplex scaporum demonstrat strata viarum
Aestibus, eversae quibus est frons ianua Calpes.
Labitur hac pelagus perculsum ingente pavore
(Visus nunc etiam turbari voce Tonantis
Coelorum vertex); saxisque lutoque, rubisque,
Algaque immixtum devolvitur, haud secus atque
Immitis quadrupes, insidit cui ira procellae.
Et gliscit monstrum, cataracta fame acta, fremores
Edens, Hetruscas Cypriasque huc attrahit undas;
Adriaci atque lacus, Aegei argentea ponti
Flumina decrescunt; rupta et velut amphora vastum
Internum Mare circumfunditur. Ut crocodillus,
Porrigit ora sua Aegypti septemfluus amnis;
Neptuni ac Ephesus, Smirna aeque et Pergama regnis
Excedunt; Asia Tyrus insula se implicat ulnis
Saxonis; nudata Saharae pectora Syrtes
Oscillis pandunt. Pulchri Apenninus Adauget
Marmoris antibasim; surgit Provincia, gemmis
Aurea ut innumeris contemplans insula vernet;
Arboris ut scapos nova comunt germina, multa
Insula sic florens terrarum circuit orbem.
Sole ita cedente, occiduas festinat ad oras
En iubar, auri ceu liquefacti flumen; et una
Lucis flamma fluit, vivax et motio mundi:
Nil aliud coelum rubrum nisi nubibus aequor.
Vestis et auratae inter flexus, quos legit aura,
Sidera collucent, exsertus et unio limbo,
Nonnulla, immensi scintillae quae reliquae ignis,
Signa giganteae flammae, quae ornaverat axes.
 
Mater deorum, dormiebas, Graecia, ut
          Venus remulsa fluctibus,
Illa in tremenda nocte; nil tonitrua,
          Concentus asper auribus
Ad te nihil, quo Atlantis undis tradita.
          Sed serico ceu pallium
Glauco retextum, marmor excisum, duas
          Te inter plicas quod confovet,
Nudam supernis prodidit te sedibus;
          Somni subinde quae excita,
Aethrae tremente ducta rubro lumine
          Lunaeque amicae, blandulos
Torquere ocellos es soporis illita
          Visa imbre, ad hortum, quem Hesperis
Paraverat. Tuas arenas dulcia
          Septem replerunt carmina,
Sirenes ac si his vinnulae convenerint
          Vices amoris conqueri.
.
Translated by Tomàs Viñas i Sala de Sant Lluís
Jacint VERDAGUER, Atlantis, Publicacions de l’Abadia de Montserrat, 2003.
¯
 
 
 
 
 
 
 
 
 


 
DELOS
 
Olim trisulca deruta cuspide
Neptunia almae ex mole Sicaniae
        In caerulos iactata fluctus
                Vasta maris nova stella visi.
Me vix corona gavia comperit
Spumae implicatam, quum sibi comparem
        Candore formosae putavit;
                Lotos et insolitum decorem
Miratus haesit mox heliaeetus,
Florem quasi inter serta corolina
        Et fimbriis fotum marinis
                Virgineas reserasse gemmas.
Quum aurora labris figeret oscula
Aetoliae oris, me calicem fore
        Magnoliae dixit, suisque
                Dantem Achelous aroma ripis.
Omni, obviam quae prodit insula,
Felix haberi prospera carbaso et
        Undans odorum mole navis,
                Quam placidis Epidaurus auris
Festus moveret Doridis ad plagas;
Tritones una ac dum Oceanitides
        Nymphae melos, plausu lyraque
                Signa viae resoni subibant
Argentea aestu. Sub gremio meo
Latona sensit grata levamina,
        Iunonis almae passa diras,
                Quae Iovis invaluere amore;
Tum, visa quum eius flumina tramitem
Vitare, eidem vel loca veprium
        Vallare silvae, trux leo antra,
                Parturiit recubans sub umbris
Palmarii horti, quos ego concii
Phoebum et Dianam, sicuti blandulae
        Cunae, remulsos inter ulnas.
                Margine tunc abiit, sonante
Pactolus unda quem rigat, advolans
Ad me cygnorum Moeoniae chorus,
        Et me septies concinendo
                Circumiit; parili fugaces
Horas chorea ludere coelicas
Vidi, super me ex fruge laciniae
        Effusa queis sunt copiose
                Telephion, terebinthus, ambra,
Myrtus, topazus, rubra coralia,
Virens smaragdus. Praesideo insulis
        Regina fulgens, iesiminum
                Ut rutilo violis vireto.
Fato procellae concita proximae
Myrtoa adivi littora, pridie
        Sero, fragrans quae dulco; vela
                Moxque plicans statuor per aevum.
 

Translated by Tomàs Viñas i Sala de Sant Lluís
Jacint VERDAGUER, Atlantis, Publicacions de l’Abadia de Montserrat, 2003.

¯


 
 
 
 
 
 
 
 
 
 



 
 

SICILIA
 
Tota nocte mei durarunt membra Cyclopes
          Labore, donec languidam
Evomuere animam; geminato incudibus ictu
          Aetnae officinis perstrepit
Malleus; horrifico insiliens stygioque camino
          Caligo flammis volvitur;
Per iuga, per valles, vitae confinia tellus
          Tangens, ab imis proiicit
Ignea visceribus glomeramina. Sol ubi pronus,
          Turbo, fragor, tonitrua
Terrisona infrendent, ac si pars maxima terrae,
          Urbes, throni cum gloria
Praecipites fiant. Haec olim: protinus aethra
          Vel nunc cietur fulgure
Et tonitru, longum tempus queis sucta agitari.
          Verum suo me pectore
Italia haud retinet; vellem quum graeca manere,
          Eam et viderem contegi
Sub somni tenebras, mea raptim brachia amica
          Per saecla tolli gestii.



Translated by Tomàs Viñas i Sala de Sant Lluís
Jacint VERDAGUER, Atlantis, Publicacions de l’Abadia de Montserrat, 2003.

¯


 
 
 
 
 
 
 
 
 


 
 

LESBOS

 
Dum Chii et Lemni media inter oras,
Proxima nocte, in placida quiete
Membra laxarem (modo ni manenti
          Pressa sopore
Somniis ludor), mihi quae fragrantes
Sunt duae, partes coiere in unum
Sic, quasi duplex nitidae carenae
          Annulus essent.
Iam meae ex Issa vineae propagant
En damasceno pariles amictus
Usque ad Antissam rutilam refectis
          Sole viretis.
Agnus et saltim superando sepes
Laetus attondet sapidum cyperum,
Qui meos tractus geminos tapete
          Molliter instrat.
Inde, saxosas mare quod per oras
Volvitur, nexus faciles remittens
Hac die natas dedit, et benigna,
          Omne per aevum
Brachia amplexu premere has gemellas.
Feminae quum atrae caput amputâre
Orphei, excerptis cithara et coronis,
          Nae minus undae
Pectore illarum cor amarulentum
In sinu gemmis posuit corusco;
Sopiit, cunis quasi lene motum,
          Sopiit illud;
Cuius et plagas miserans remulsit
Osculis, Florae statuitque pratis
Ad meas oras, anathema, laetae
          Quod dare Nymphae.
Labra ibi pandens spoliata morte,
Gemma ut elanguens lacrimis resurgit
Roscida aurorae, Euridices venustae
          Nomine spirat
Conquerens; questa ac ego, vix ad aures
Fama pervenit. Nova suavitatis
Ecstasisque unda, est cithara eius astris
          Addita, Cygni
Sideri compar. Ego collocatam
Sedibus celsis adeo morata
Cernere, ut formam superam subhaerens
          Haec mea reddat.



Translated by Tomàs Viñas i Sala de Sant Lluís
Jacint VERDAGUER, Atlantis, Publicacions de l’Abadia de Montserrat, 2003.

¯


 
 
 
 
 
 
 
 
 
 


 
 
 

CARMEN MAIORICAE
 
Ad maris littus, iuga quo superba
Excubant sacra Artemidi, unda quorum
Ima perfundit, premit aethra frontem,
          Fonte puella
Se videns lymphas hydria hauriebat
Fictili, quum algae roseas reducunt
Lubricas plantas, hydriae unde versa
          Fragmina cedunt.
Illa tot fundit lacrimas, ut aequor
Gustui gratum faciant amarum:
Quippe crystallus rutilansque gemma
          Lympha erat hausta,
Lilium queis vix pretiosiores
Suscipit fragrans. Cuinam ergo mirum,
Aureae si ante hydriolae ruinam
          Virgo gemiscit!?
Congemens pontus gremio prehendit
Fragmina, et Maium rogat, ut rosetum
His serendum det; decus Edetanum,
          Te rogat una,
Ut tui dones smaragdum viroris
Et tui coeli tegumen. Benigne
Concheis cunis locat Aphroditae,
          Ore Favonî
Sole nascente et fugiente motis;
Quas Eos, testae, redimit rosarum
Murice, effulgent velut hortus; addit
          Queis Nabathaei
Pallium floris beneolensque aroma;
Africae palmis, avium cohorte,
Gaudio Europae, beat acta, spumis
          Largius alta.
Tres erat testae, totidem fuerunt
Insulae; quas quum modo sol adornet,
Terra vult natas refovere in ulnis,
          Nec mare cedit.



Translated by Tomàs Viñas i Sala de Sant Lluís
Jacint VERDAGUER, Atlantis, Publicacions de l’Abadia de Montserrat, 2003.

¯